monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > bnf5840.67 > csg46.306 > sectio 77 > sectio 33 > sectio 32 > bnf5840.171 > sectio 174 > sectio 55 > sectio 48 > sectio 3 > Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 10 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 10
Sed melius, si femininum nomen figuretur a lilio, credo propter odoriferum coelestis fidei candorem, aurosumque internae dilectionis ardorem. Ioanna, Dominus gratia eius, vel Dominus misericors; videlicet quia eius est omne quod vivimus. Maria, amarum mare, propter utique insitum poenitentiae rugitum, quo vel ipsa Maria, vel nos singuli, vitia prisca deflemus, ut ad gratiam splendoremque pervenire mereamur aeternum.